Numbers 10:2-10

Vulgate(i) 2 fac tibi duas tubas argenteas ductiles quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra 3 cumque increpueris tubis congregabitur ad te omnis turba ad ostium foederis tabernaculi 4 si semel clangueris venient ad te principes et capita multitudinis Israhel 5 sin autem prolixior atque concisus clangor increpuerit movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam 6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria qui habitant ad meridiem et iuxta hunc modum reliqui facient ululantibus tubis in profectione 7 quando autem congregandus est populus simplex tubarum clangor erit et non concise ululabunt 8 filii Aaron sacerdotes clangent tubis eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris 9 si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos clangetis ululantibus tubis et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum 10 si quando habebitis epulum et dies festos et kalendas canetis tubis super holocaustis et pacificis victimis ut sint vobis in recordationem Dei vestri ego Dominus Deus vester