Matthew 27:20-25

Vulgate(i) 20 princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent 21 respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban 22 dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus 23 dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur 24 videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis 25 et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros