Mark 4:11-13

Vulgate(i) 11 et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt 12 ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata 13 et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis