Luke 2:40-52

Vulgate(i) 40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo 41 et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum 46 et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos 51 et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo 52 et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines