Luke 2:4-7

Vulgate(i) 4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio