Luke 18:18-25

Vulgate(i) 18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei