Leviticus 7:30-34

Vulgate(i) 30 tenebit manibus adipem hostiae et pectusculum cumque ambo oblata Domino consecrarit tradet sacerdoti 31 qui adolebit adipem super altare pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius 32 armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis 33 qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron ipse habebit et armum dextrum in portione sua 34 pectusculum enim elationis et armum separationis tuli a filiis Israhel de hostiis eorum pacificis et dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius lege perpetua ab omni populo Israhel