Vulgate(i)
1 haec quoque est lex hostiae pro delicto sancta sanctorum est
2 idcirco ubi immolatur holocaustum mactabitur et victima pro delicto sanguis eius per gyrum fundetur altaris
3 offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia
4 duos renunculos et pinguedinem quae iuxta ilia est reticulumque iecoris cum renunculis
5 et adolebit ea sacerdos super altare incensum est Domini pro delicto
6 omnis masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus quia sanctum sanctorum est
7 sicut pro peccato offertur hostia ita et pro delicto utriusque hostiae lex una erit ad sacerdotem qui eam obtulerit pertinebit
8 sacerdos qui offert holocausti victimam habebit pellem eius
9 et omne sacrificium similae quod coquitur in clibano et quicquid in craticula vel in sartagine praeparatur eius erit sacerdotis a quo offertur
10 sive oleo conspersa sive arida fuerit cunctis filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur