Joshua 4:21-24

Vulgate(i) 21 et dixit ad filios Israhel quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides 22 docebitis eos atque dicetis per arentem alveum transivit Israhel Iordanem istum 23 siccante Domino Deo vestro aquas eius in conspectu vestro donec transiretis 24 sicut fecerat prius in mari Rubro quod siccavit donec transiremus ut discant omnes terrarum populi fortissimam Domini manum et ut vos timeatis Dominum Deum vestrum omni tempore