John 15:16-19

Vulgate(i) 16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis 17 haec mando vobis ut diligatis invicem 18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus