Joel 1:16-20

Vulgate(i) 16 numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri laetitia et exultatio 17 conputruerunt iumenta in stercore suo demolita sunt horrea dissipatae sunt apothecae quoniam confusum est triticum 18 quid ingemuit animal mugierunt greges armenti quia non est pascua eis sed et greges pecorum disperierunt 19 ad te Domine clamabo quia ignis comedit speciosa deserti et flamma succendit omnia ligna regionis 20 sed et bestiae agri quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te quoniam exsiccati sunt fontes aquarum et ignis devoravit speciosa deserti