Job 25

Vulgate(i) 1 respondens autem Baldad Suites dixit 2 potestas et terror apud eum est qui facit concordiam in sublimibus suis 3 numquid est numerus militum eius et super quem non surget lumen illius 4 numquid iustificari potest homo conparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere 5 ecce etiam luna non splendet et stellae non sunt mundae in conspectu eius 6 quanto magis homo putredo et filius hominis vermis