James 4:1-8

Vulgate(i) 1 unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris 2 concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis 3 petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis 4 adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur 5 aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis 6 maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 7 subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis 8 adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo