Isaiah 38:4-8

Vulgate(i) 4 et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens 5 vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos 6 et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam 7 hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est 8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat