Isaiah 37:13-20

Vulgate(i) 13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex urbis Seffarvaim Anahe et Ava 14 et tulit Ezechias libros de manu nuntiorum et legit eos et ascendit in domum Domini et expandit eos Ezechias coram Domino 15 et oravit Ezechias ad Dominum dicens 16 Domine exercituum Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus omnium regnorum terrae tu fecisti caelum et terram 17 inclina Domine aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib quae misit ad blasphemandum Deum viventem 18 vere enim Domine desertas fecerunt reges Assyriorum terras et regiones earum 19 et dederunt deos earum igni non enim erant dii sed opera manuum hominum lignum et lapis et comminuerunt eos 20 et nunc Domine Deus noster salva nos de manu eius et cognoscant omnia regna terrae quia tu es Dominus solus