Genesis 39:2-5

Vulgate(i) 2 fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui 3 qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quae gereret ab eo dirigi in manu illius 4 invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo praepositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quae tradita fuerant 5 benedixitque Dominus domui Aegyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in aedibus quam in agris cunctam eius substantiam