Genesis 26:28-31

Vulgate(i) 28 qui responderunt vidimus tecum esse Dominum et idcirco nunc diximus sit iuramentum inter nos et ineamus foedus 29 ut non facias nobis quicquam mali sicut et nos nihil tuorum adtigimus nec fecimus quod te laederet sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini 30 fecit ergo eis convivium et post cibum et potum 31 surgentes mane iuraverunt sibi mutuo dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum