Galatians 5:2-6

Vulgate(i) 2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit 3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae 4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis 5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus 6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur