Galatians 1:11-17

Vulgate(i) 11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod evangelizatum est a me quia non est secundum hominem 12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi 13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam 14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere meo abundantius aemulator existens paternarum mearum traditionum 15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam 16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in gentibus continuo non adquievi carni et sanguini 17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum