Exodus 5:5-9

Vulgate(i) 5 dixitque Pharao multus est populus terrae videtis quod turba succreverit quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus 6 praecepit ergo in die illo praefectis operum et exactoribus populi dicens 7 nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius sed ipsi vadant et colligant stipulam 8 et mensuram laterum quos prius faciebant inponetis super eos nec minuetis quicquam vacant enim et idcirco vociferantur dicentes eamus et sacrificemus Deo nostro 9 opprimantur operibus et expleant ea ut non adquiescant verbis mendacibus