Exodus 37:10-16

Vulgate(i) 10 fecit et mensam de lignis setthim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti quae habebat in altitudine cubitum ac semissem 11 circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum 12 ipsique labio coronam interrasilem quattuor digitorum et super eandem alteram coronam auream 13 fudit et quattuor circulos aureos quos posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 contra coronam misitque in eos vectes ut possit mensa portari 15 ipsos quoque vectes fecit de lignis setthim et circumdedit eos auro 16 et vasa ad diversos usus mensae acetabula fialas cyatos et turibula ex auro puro in quibus offerenda sunt liba