Exodus 36:20-34

Vulgate(i) 20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit