Ephesians 3:14-21

Vulgate(i) 14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi 15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur 16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine 17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati 18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum 19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis 21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen