Acts 8:19-23

Vulgate(i) 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse