Acts 20:5-11

Vulgate(i) 5 hii cum praecessissent sustinebant nos Troade 6 nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem 7 in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem 8 erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati 9 sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus 10 ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est 11 ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est