Acts 13:29-41

Vulgate(i) 29 cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento 30 Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his 31 qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem 32 et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est 33 quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te 34 quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia 35 ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem 36 David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem 37 quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem 38 notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari 39 in hoc omnis qui credit iustificatur 40 videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis 41 videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis