2 Samuel 7:18-20

Vulgate(i) 18 ingressus est autem rex David et sedit coram Domino et dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea quia adduxisti me hucusque 19 sed et hoc parum visum est in conspectu tuo Domine Deus nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum ista est enim lex Adam Domine Deus 20 quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus