2 Samuel 7:1-5

Vulgate(i) 1 factum est autem cum sedisset rex in domo sua et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis 2 dixit ad Nathan prophetam videsne quod ego habitem in domo cedrina et arca Dei posita sit in medio pellium 3 dixitque Nathan ad regem omne quod est in corde tuo vade fac quia Dominus tecum est 4 factum est autem in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens 5 vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum