1 Timothy 6:8-10

Vulgate(i) 8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus 9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionem 10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis