1 Samuel 26:9-11

Vulgate(i) 9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit 11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus