1 Samuel 12:13-15

Vulgate(i) 13 nunc ergo praesto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem 14 si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini eritis et vos et rex qui imperat vobis sequentes Dominum Deum vestrum 15 si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros