1 John 2:15-17

Vulgate(i) 15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum