1 Corinthians 9:16-18

Vulgate(i) 16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio