Song of Songs

Clementine_Vulgate(i) 1 ... 2 (1:1) [ Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino, 3 (1:2) fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te. 4 (1:3) Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. 5 (1:4) Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. 6 (1:5) Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi. 7 (1:6) Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. 8 (1:7) Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum. 9 (1:8) Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. 10 (1:9) Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. 11 (1:10) Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. 12 (1:11) Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. 13 (1:12) Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. 14 (1:13) Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. 15 (1:14) Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum. 16 (1:15) Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus! Lectulus noster floridus. 17 (1:16) Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.]