Romans 9:10-13

Clementine_Vulgate(i) 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri. 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret), 12 { non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,} 13 { sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.}