Romans 10

Clementine_Vulgate(i) 1 Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. 2 Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam. 3 Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti. 4 Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti. 5 { Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.} 6 Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Qui ascendet in cælum? id est, Christum deducere: 7 aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare. 8 Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus. 9 Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. 10 Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem. 11 { Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.} 12 Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum. 13 { Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.} 14 Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? 15 quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona! 16 Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro? 17 Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. 18 Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. 19 { Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.} 20 { Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.} 21 { Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.}