Psalms 55

Clementine_Vulgate(i) 1 [Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me. 2 3 Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 4 Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. 5 In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 6 Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum. 7 Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam, 8 pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes. 9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: 10 tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. 11 In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. 12 In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi: 13 quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.] 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23