Psalms 113

Clementine_Vulgate(i) 1 [In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, 2 facta est Judæa sanctificatio ejus; Israël potestas ejus. 3 Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. 4 Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. 5 Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? 6 montes, exsultastis sicut arietes? et colles, sicut agni ovium? 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob: 8 qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. 9 Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam: