Clementine_Vulgate(i)
1 { Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est.}
2 { Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritæ faciunt in synagogis, et in vicis, ut honorificentur ab hominibus. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.}
3 { Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua:}
4 { ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.}
5 { Et cum oratis, non eritis sicut hypocritæ qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut videantur ab hominibus: amen dico vobis, receperunt mercedem suam.}
6 { Tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.}
7 { Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.}
8 { Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.}
9 { Sic ergo vos orabitis: [Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.}
10 { Adveniat regnum tuum; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.}
11 { Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,}
12 { et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.}
13 { Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.]}
14 { Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.}
15 { Si autem non dimiseritis hominibus: nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.}
16 { Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam.}
17 { Tu autem, cum jejunas, unge caput tuum, et faciem tuam lava,}
18 { ne videaris hominibus jejunans, sed Patri tuo, qui est in abscondito: et Pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi.}
19 { Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur.}
20 { Thesaurizate autem vobis thesauros in cælo, ubi neque ærugo, neque tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt, nec furantur.}
21 { Ubi enim est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.}
22 { Lucerna corporis tui est oculus tuus. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit.}
23 { Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen, quod in te est, tenebræ sunt: ipsæ tenebræ quantæ erunt?}
24 { Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ.}
25 { Ideo dico vobis, ne solliciti sitis animæ vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini. Nonne anima plus est quam esca, et corpus plus quam vestimentum?}
26 { Respicite volatilia cæli, quoniam non serunt, neque metunt, neque congregant in horrea: et Pater vester cælestis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis?}
27 { Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum?}
28 { Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent.}
29 { Dico autem vobis, quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis.}
30 { Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei?}
31 { Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?}
32 { hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis.}
33 { Quærite ergo primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.}
34 { Nolite ergo solliciti esse in crastinum. Crastinus enim dies sollicitus erit sibi ipsi: sufficit diei malitia sua.}