Clementine_Vulgate(i)
21 { Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.}
22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.}
23 { Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te:}
24 { relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo: et tunc veniens offeres munus tuum.}
25 { Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo: ne forte tradat te adversarius judici, et judex tradat te ministro: et in carcerem mittaris.}
26 { Amen dico tibi, non exies inde, donec reddas novissimum quadrantem.}
27 { Audistis quia dictum est antiquis: Non mœchaberis.}
28 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam in corde suo.}
29 { Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.}
30 { Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.}
31 { Dictum est autem: Quicumque dimiserit uxorem suam, det ei libellum repudii.}
32 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam mœchari: et qui dimissam duxerit, adulterat.}
33 { Iterum audistis quia dictum est antiquis: Non perjurabis: reddes autem Domino juramenta tua.}
34 { Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per cælum, quia thronus Dei est:}
35 { neque per terram, quia scabellum est pedum ejus: neque per Jerosolymam, quia civitas est magni regis:}
36 { neque per caput tuum juraveris, quia non potes unum capillum album facere, aut nigrum.}
37 { Sit autem sermo vester, est, est: non, non: quod autem his abundantius est, a malo est.}