Matthew 5:17-22

Clementine_Vulgate(i) 17 { Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere.} 18 { Amen quippe dico vobis, donec transeat cælum et terra, jota unum aut unus apex non præteribit a lege, donec omnia fiant.} 19 { Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum: qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum.} 20 { Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.} 21 { Audistis quia dictum est antiquis: Non occides: qui autem occiderit, reus erit judicio.} 22 { Ego autem dico vobis: quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit fratri suo, raca: reus erit concilio. Qui autem dixerit, fatue: reus erit gehennæ ignis.}
Share