Matthew 16

Clementine_Vulgate(i) 1 Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis. 2 { At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum.} 3 { Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum.} 4 Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. 5 Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere. 6 { Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.} 7 At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. 8 { Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?} 9 { Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis?} 10 { neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis?} 11 { Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?} 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. 13 { Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?} 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. 15 { Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?} 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 { Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.} 18 { Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.} 19 { Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.} 20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. 21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. 22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc. 23 { Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.} 24 { Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.} 25 { Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.} 26 { Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?} 27 { Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.} 28 { Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.}