Mark 14:12-25

Clementine_Vulgate(i) 12 Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli: Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha? 13 { Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis: Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans: sequimini eum,} 14 { et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?} 15 { Et ipse vobis demonstrabit cœnaculum grande, stratum: et illic parate nobis.} 16 Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem: et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. 17 Vespere autem facto, venit cum duodecim. 18 { Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus: Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum.} 19 At illi cœperunt contristari, et dicere ei singulatim: Numquid ego? 20 { Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.} 21 { Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo: væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur! bonum erat ei, si non esset natus homo ille.} 22 { Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum.} 23 Et accepto calice, gratias agens dedit eis: et biberunt ex illo omnes. 24 { Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.} 25 { Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei.}