Mark 13

Clementine_Vulgate(i) 1 Et cum egrederetur de templo, ait illi unus ex discipulis suis: Magister, aspice quales lapides, et quales structuræ. 2 { Et respondens Jesus, ait illi: Vides has omnes magnas ædificationes? Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur.} 3 Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas: 4 Dic nobis, quando ista fient? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari? 5 { Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:} 6 { multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et multos seducent.} 7 { Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis: oportet enim hæc fieri: sed nondum finis.} 8 { Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.} 9 { Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.} 10 { Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.} 11 { Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini: sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini: non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.} 12 { Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium: et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.} 13 { Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.} 14 { Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat: tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes:} 15 { et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua:} 16 { et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.} 17 { Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.} 18 { Orate vero ut hieme non fiant.} 19 { Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.} 20 { Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro: sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.} 21 { Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.} 22 { Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.} 23 { Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.} 24 { Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum:} 25 { et stellæ cæli erunt decidentes, et virtutes, quæ in cælis sunt, movebuntur.} 26 { Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.} 27 { Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terræ usque ad summum cæli.} 28 { A ficu autem discite parabolam. Cum jam ramus ejus tener fuerit, et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit æstas:} 29 { sic et vos cum videritis hæc fieri, scitote quod in proximo sit, in ostiis.} 30 { Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio hæc, donec omnia ista fiant.} 31 { Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt.} 32 { De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.} 33 { Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.} 34 { Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori præcepit ut vigilet,} 35 { vigilate ergo (nescitis enim quando dominus domus veniat: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane),} 36 { ne, cum venerit repente, inveniat vos dormientes.} 37 { Quod autem vobis dico, omnibus dico: Vigilate.}