Luke 20:9-15

Clementine_Vulgate(i) 9 { Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.} 10 { Et in tempore misit ad cultores servum, ut de fructu vineæ darent illi. Qui cæsum dimiserunt eum inanem.} 11 { Et addidit alterum servum mittere. Illi autem hunc quoque cædentes, et afficientes contumelia, dimiserunt inanem.} 12 { Et addidit tertium mittere: qui et illum vulnerantes ejecerunt.} 13 { Dixit autem dominus vineæ: Quid faciam? Mittam filium meum dilectum: forsitan, cum hunc viderint, verebuntur.} 14 { Quem cum vidissent coloni, cogitaverunt intra se, dicentes: Hic est hæres, occidamus illum, ut nostra fiat hæreditas.} 15 { Et ejectum illum extra vineam, occiderunt. Quid ergo faciet illis dominus vineæ?}