Luke 15

Clementine_Vulgate(i) 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes: Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens: 4 { Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam?} 5 { Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens:} 6 { et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat.} 7 { Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.} 8 { Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat?} 9 { Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram.} 10 { Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.} 11 { Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:} 12 { et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam.} 13 { Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose.} 14 { Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere.} 15 { Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.} 16 { Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant: et nemo illi dabat.} 17 { In se autem reversus, dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo!} 18 { surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei: Pater, peccavi in cælum, et coram te:} 19 { jam non sum dignus vocari filius tuus: fac me sicut unum de mercenariis tuis.} 20 { Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum.} 21 { Dixitque ei filius: Pater, peccavi in cælum, et coram te: jam non sum dignus vocari filius tuus.} 22 { Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:} 23 { et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur:} 24 { quia hic filius meus mortuus erat, et revixit: perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari.} 25 { Erat autem filius ejus senior in agro: et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum:} 26 { et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent.} 27 { Isque dixit illi: Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit.} 28 { Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum.} 29 { At ille respondens, dixit patri suo: Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi: et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer.} 30 { Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum.} 31 { At ipse dixit illi: Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt:} 32 { epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.}