Luke 10:1-16

Clementine_Vulgate(i) 1 Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. 2 { Et dicebat illis: Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam.} 3 { Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos.} 4 { Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis.} 5 { In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui:} 6 { et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur.} 7 { In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum.} 8 { Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis:} 9 { et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: Appropinquavit in vos regnum Dei.} 10 { In quamcumque autem civitatem intraveritis, et non susceperint vos, exeuntes in plateas ejus, dicite:} 11 { Etiam pulverem, qui adhæsit nobis de civitate vestra, extergimus in vos: tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei.} 12 { Dico vobis, quia Sodomis in die illa remissius erit, quam illi civitati.} 13 { Væ tibi Corozain! væ tibi Bethsaida! quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ factæ sunt in vobis, olim in cilicio et cinere sedentes pœniterent.} 14 { Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.} 15 { Et tu Capharnaum, usque ad cælum exaltata, usque ad infernum demergeris.} 16 { Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit, me spernit. Qui autem me spernit, spernit eum qui misit me.}