Judges 10:11-16

Clementine_Vulgate(i) 11 Quibus locutus est Dominus: Numquid non Ægyptii et Amorrhæi, filiique Ammon et Philisthiim, 12 Sidonii quoque et Amalec et Chanaan oppresserunt vos, et clamastis ad me, et erui vos de manu eorum? 13 Et tamen reliquistis me, et coluistis deos alienos: idcirco non addam ut ultra vos liberem: 14 ite, et invocate deos quos elegistis: ipsi vos liberent in tempore angustiæ. 15 Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos. 16 Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.