John 16:5-7

Clementine_Vulgate(i) 5 { Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?} 6 { sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.} 7 { Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.}