Jeremiah 37:5-11

Clementine_Vulgate(i) 5 (37:4b) Igitur exercitus Pharaonis egressus est de Ægypto, et audientes Chaldæi qui obsidebant Jerusalem, hujuscemodi nuntium, recesserunt ab Jerusalem. 6 (37:5) Et factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam, dicens: 7 (37:6) Hæc dicit Dominus Deus Israël: Sic dicetis regi Juda, qui misit vos ad me interrogandum: Ecce exercitus Pharaonis, qui egressus est vobis in auxilium, revertetur in terram suam in Ægyptum: 8 (37:7) et redient Chaldæi, et bellabunt contra civitatem hanc, et capient eam, et succendent eam igni. 9 (37:8) Hæc dicit Dominus: Nolite decipere animas vestras, dicentes: Euntes abibunt, et recedent a nobis Chaldæi: quia non abibunt. 10 (37:9) Sed etsi percusseritis omnem exercitum Chaldæorum qui præliantur adversum vos, et derelicti fuerint ex eis aliqui vulnerati, singuli de tentorio suo consurgent, et incendent civitatem hanc igni. 11 (37:10) Ergo cum recessisset exercitus Chaldæorum ab Jerusalem, propter exercitum Pharaonis,